28

Pisonis comites, cohors inanis,
Aptis sarcinulis et expeditis,
Verani optime tuque mi Fabulle,
Quid rerum geritis? Satisne cum isto
Vappa frigoraque et famem tulistis?5
Quid rerum geritis? Satisne cum isto
Expensum, ut mihi, qui meum secutus
Praetorem refero datum lucello?
“O Memmi, bene me ac diu supinum
Tota ista trabe lentus irrumasti.”10
Sed, quantum video, pari fuistis
Casu: nam nihilo minore verpa
Farti estis. Pete nobiles amicos!
At vobis mala multa di deaeque
Dent, opprobria Romuli Remique.15

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: