27

Minister vetuli puer Falerni,
Inger mi calices amariores,
Ut lex Postumiae iubet magistrae
Ebriosa acina ebriosioris.
At vos quo lubet hinc abite, lymphae,5
Vini pernicies, et ad severos
Migrate. Hic merus est Thyonianus.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: