26

Furi, villula vestra non ad Austri
Flatus opposita est neque ad Favoni
Nec saevi Boreae aut Apheliotae,
Verum ad milia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem!5

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: