25

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
Vel anseris medullula vel imula auricilla
Vel pene languido senis situque araneoso,
Idemque, Thalle, turbida rapacior procella,
Cum diva Murcia arbitros ostendit oscitantes,5
Remitte pallium mihi meum, quod involasti,
Sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
Inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
Ne laneum latusculum manusque mollicellas10
Inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
Et insolenter aestues, velut minuta magno
Deprensa navis in mari, vesaniente vento.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: