24

O qui flosculus es Iuventiorum,
Non horum modo, sed quot aut fuerunt
Aut posthac aliis erunt in annis,
Mallem divitias Midae dedisses
Isti, cui neque servus est neque arca,5
Quam sic te sineres ab illo amari.
“Qui? Non est homo bellus?” inquies. Est:
Sed bello huic neque servus est neque arca.
Hoc tu quam lubet abice elevaque:
Nec servum tamen ille habet neque arcam.10

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: