21

Aureli, pater esuritionum,
Non harum modo, sed quot aut fuerunt
Aut sunt aut aliis erunt in annis,
Pedicare cupis meos amores.
Nec clam: nam simul es, iocaris una,5
Haerens ad latus omnia experiris.
Frustra: nam insidias mihi instruentem
Tangam te prior irrumatione.
Atque id si faceres satur, tacerem:
Nunc ipsum id doleo, quod esurire10
Meus iam puer et sitire discet.
Quare desine, dum licet pudico,
Ne finem facias, sed irrumatus.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: