2 a

Passer, deliciae meae puellae,
Quicum ludere, quem in sinu tenere,
Cui primum digitum dare appetenti
Et acris solet incitare morsus,
Cum desiderio meo nitenti5
Carum nescio quid libet iocari
Et solaciolum sui doloris,
Credo, ut tum gravis acquiescat ardor:
Tecum ludere sicut ipsa possem
Et tristis animi levare curas!10

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: