17

O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
Et salire paratum habes, sed vereris inepta
Crura ponticuli axulis stantis in redivivis,
Ne supinus eat cavaque in palude recumbat:
Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,5
In quo vel Salisubsali sacra suscipiantur,
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
Quendam municipem meum de tuo volo ponte
Ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
Verum totius ut lacus putidaeque paludis10
Lividissima maximeque est profunda vorago.
Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
Bimuli tremula patris dormientis in ulna.
Cui cum sit viridissimo nupta flore puella
Et puella tenellulo delicatior haedo,15
Adservanda nigerrimis diligentius uvis,
Ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
Nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
In fossa Liguri iacet suppernata securi,
Tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam;20
Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum,
Et supinum animum in gravi derelinquere caeno,25
Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: