15

Commendo tibi me ac meos amores,
Aureli. Veniam peto pudentem,
Ut, si quicquam animo tuo cupisti,
Quod castum expeteres et integellum,
Conserves puerum mihi pudice,5
Non dico a populo—nihil veremur
Istos, qui in platea modo huc modo illuc
In re praetereunt sua occupati—
Verum a te metuo tuoque pene
Infesto pueris bonis malisque.10
Quem tu qua lubet, ut lubet moveto
Quantum vis, ubi erit foris paratum:
Hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
Quod si te mala mens furorque vecors
In tantam impulerit, sceleste, culpam,15
Ut nostrum insidiis caput lacessas,
A tum te miserum malique fati!
Quem attractis pedibus patente porta
Percurrent raphanique mugilesque.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: