14

Ni te plus oculis meis amarem,
Iucundissime Calve, munere isto
Odissem te odio Vatiniano:
Nam quid feci ego quidve sum locutus,
Cur me tot male perderes poetis?5
Isti di mala multa dent clienti,
Qui tantum tibi misit impiorum.
Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
Munus dat tibi Sulla litterator,
Non est mi male, sed bene ac beate,10
Quod non dispereunt tui labores.
Di magni, horribilem et sacrum libellum!
Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Misti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum!15
Non non hoc tibi, salse, sic abibit.
Nam, si luxerit ad librariorum
Curram scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.20
Vos hinc interea valete abite
Illuc, unde malum pedemattulistis,
Saecli incommoda, pessimi poetae.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: