12

Marrucine Asini, manu sinistra
Non belle uteris: in ioco atque vino
Tollis lintea neglegentiorum.
Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte:
Quamvis sordida res et invenusta est.5
Non credis mihi? Crede Pollioni
Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit: est enim leporum
Differtus puer ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos10
Exspecta, aut mihi linteum remitte,
Quod me non movet aestimatione,
Verum est mnemosynum mei sodalis.
Nam sudaria Saetaba ex Hiberis
Miserunt mihi muneri Fabullus15
Et Veranius: haec amem necesse est
Ut Veraniolum meum et Fabullum.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: