116

Saepe tibi studioso animo venante requirens
      Carmina uti possem mittere Battiadae,
Qui te lenirem nobis, neu conarere
      Tela infesta mittere in usque caput,
Hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,5
      Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
Contra nos tela ista tua evitabimus amictu:
      At fixus nostris tu dabis supplicium.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: