114

Firmanus saltu non falso Mentula dives
      Fertur, qui tot res in se habet egregias,
Aucupium omne genus, piscis, prata, arva ferasque.
      Nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
Quare concedo sit dives, dum omnia desint.5
      Saltum laudemus, dum modo ipse egeat.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: