110

Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
      Accipiunt pretium, quae facere instituunt.
Tu, quod promisti, mihi quod mentita, inimica es;
      Quod nec das et fers saepe, facis facinus.
Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,5
      Aufilena, fuit: sed data corripere
Fraudando officiis, plus quam meretricis avarae est
      Quae sese toto corpore prostituit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: