11

Furi et Aureli, comites Catulli,
Sive in extremos penetrabit Indos,
Litus ut longe resonante Eoa
Tunditur unda,

Sive in Hyrcanos Arabasve molles, 5
Seu Sagas sagittiferosve Parthos,
Sive quae septemgeminus colorat
Aequora Nilus,

Sive trans altas gradietur Alpes,
Caesaris visens monimenta magni10
Gallicum Rhenum horribile aequor ulti-
Mosque Britannos,

Omnia haec, quaecumque feret voluntas
Caelitum, temptare simul parati,
Pauca nuntiate meae puellae15
Non bona dicta:

Cum suis vivat valeatque moechis,
Quos simul complexa tenet trecentos,
Nullum amans vere, sed identidem omnium
Ilia rumpens;20

Nec meum respectet, ut ante, amorem,
Qui illius culpa cecidit velut prati
Ultimi flos, praetereunte postquam
Tactus aratro est.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: