109

Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem
      Hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
Di magni, facite ut vere promittere possit,
      Atque id sincere dicat et ex animo,
Ut liceat nobis tota perducere vita5
      Aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: