107

Si cui quid cupido optantique optigit umquam
      Insperanti, hoc est gratum animo proprie.
Quare hoc est gratum nobis quoque carius auro,
      Quod te restituis, Lesbia, mi cupido:
Restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te5
      Nobis. O lucem candidiore nota!
Quis me uno vivit felicior aut magis hac res
      Optandas vita dicere quis poterit?

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: