101

Multas per gentes et multa per aequora vectus
     Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Ut te postremo donarem munere mortis
     Et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,5
     Heu miser indigne frater adempte mihi,
Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
     Tradita sunt tristi munere ad inferias,
Accipe fraterno multum manantia fletu,
     Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.10

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: