100

Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
     Flos Veronensum depereunt iuvenum,
Hic fratrem, ille sororem. Hoc est quod dicitur illud
     Fraternum vere dulce sodalicium.
Cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis5
     Per facta exhibita est unica amicitia,
Cum Vesana meas torreret flamma medullas.
     Sis felix, Caeli, sis in amore potens.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: