10

Varus me meus ad suos amores
Visum duxerat e foro otiosum,
Scortillum, ut mihi tum repente visum est,
Non sane illepidum neque invenustum.
Huc ut venimus, incidere nobis 5
Sermones varii, in quibus, quid esset
Iam Bithynia, quo modo se haberet,
Et quonam mihi profuisset aere.
Respondi id quod erat, nihil neque ipsis
Nec praetoribus esse nec cohorti.10
Cur quisquam caput unctius referret:
Praesertim quibus esset irrumator
Praetor, nec faceret pili cohortem.
“At certe tamen,” inquiunt, “quod illic
Natum dicitur esse, comparasti15
Ad lecticam homines.” Ego, ut puellae
Unum me facerem beatiorem,
“Non” inquam “mihi tam fuit maligne
Ut, provincia quod mala incidisset,
Non possem octo homines parare rectos.”20
(At mi nullus erat nec hic neque illic
Fractum qui veteris pedem grabati
In collo sibi collocare posset.)
Hic illa, ut decuit cinaediorem,
“Quaeso” inquit “mihi, mi Catulle, paulum25
Istos commoda: nam volo ad Serapim
Deferri.” “Mane,” inquii puellae,
“Istud quod modo dixeram me habere…
Fugit me ratio: meus sodalis—
Cinna est Gaius—is sibi paravit.30
Verum, utrum illius an mei, quid ad me?
Utor tam bene quam mihi pararim.
Sed tu insulsa male et molesta vivis,
Per quam non licet esse neglegentem.”

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: