i 9

Relinquēbātur ūna per Sēquanōs via, quā Sēquanīs invītīs propter angustiās īre nōn poterant. Hīs cum suā sponte persuādēre nōn possent, lēgātōs ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eō dēprecātōre ā Sēquanīs impetrārent. Dumnorix grātiā et largītiōne apud Sēquanōs plūrimum poterat et Helvētiīs erat amīcus, quod ex eā cīvitāte Orgetorigis fīliam in mātrimōnium dūxerat, et cupiditāte rēgnī adductus novīs rēbus studēbat et quam plūrimās cīvitātēs suō beneficiō habēre obstrictās volēbat. Itaque rem suscipit et ā Sēquanīs impetrat ut per fīnēs suōs Helvētiōs īre patiantur, obsidēsque utī inter sēsē dent perficit: Sēquanī, nē itinere Helvētiōs prohibeant, Helvētiī, ut sine maleficiō et iniūriā trānseant.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: