i 8

Īntereā eā legiōne qūam sēcum habēbat mīlitibusque, quī ex prōvinciā convēnerant, ā lacu Lemannō, quī in flūmen Rhodanum īnfluit, ad montem Iūram, quī fīnēs Sēquanōrum ab Helvētiīs dīvidit, mīlia passuum decem novem mūrum in altitūdinem pedum sēdecim fossamque perdūcit. Eō opere perfectō praesidia dispōnit, castella commūnit, quō facilius, sī sē invītō trānsīre cōnentur, prohibēre possit. Ubi ea diēs quam cōnstituerat cum lēgātīs vēnit et lēgātī ad eum revertērunt, negat sē mōre et exemplō populī Rōmānī posse iter ūllī per prōvinciam dare et, sī vim facere cōnentur, prohibitūrum ostendit. Helvētiī eā spē dēiectī nāvibus iūnctīs ratibusque complūribus factīs, aliī vadīs Rhodanī, quā minima altitūdō flūminis erat, nōn numquam interdiū, saepius noctū, sī perrumpere possent cōnātī, operis mūnītiōne et mīlitum concursū et tēlīs repulsī, hōc cōnātū dēstitērunt.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: