i 54

Hōc proeliō trāns Rhēnum nūntiātō, Suēbī, quī ad rīpās Rhēnī vēnerant, domum revertī coepērunt; quōs ubi quī proximī Rhēnum incolunt perterritōs sēnsērunt, īnsecūtī magnum ex iīs numerum occīdērunt. Caesar ūnā aestāte duōbus maximīs bellīs cōnfectīs mātūrius paulō quam tempus annī postulābat in hīberna in Sēquanōs exercitum dēdūxit; hībernīs Labiēnum praeposuit; ipse in citeriōrem Galliam ad conventūs agendōs profectus est.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: