i 52

Caesar singulīs legiōnibus singulōs lēgātōs et quaestōrem praefēcit, utī eōs testēs suae quisque virtūtis habēret; ipse ā dextrō cornū, quod eam partem minimē firmam hostium esse animadverterat, proelium commīsit. Īta nostrī ācriter in hostēs signō datō impetum fēcērunt itaque hostēs repente celeriterque prōcurrērunt, ut spatium pīla in hostēs coiciendī nōn darētur. Relictīs pīlīs comminus gladiīs pugnātum est. At Germānī celeriter ex cōnsuētūdine suā phalange factā impetūs gladiōrum excēpērunt. Repertī sunt complūrēs nostrī quī in phalangā īnsilīrent et scūta manibus revellerent et dēsuper vulnerārent. Cum hostium aciēs ā sinistrō cornū pulsa atque in fugam coniecta esset, ā dextrō cornū vehementer multitūdine suōrum nostram aciem premēbant. Id cum animadvertisset P. Crassus adulēscēns, quī equitātuī praeerat, quod expedītior erat quam iī quī inter aciem versābantur, tertiam aciem labōrantibus nostrīs subsidiō mīsit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: