i 51

Postrīdiē eius diēī Caesar praesidiō utrīsque castrīs quod satis esse vīsum est relīquit, ālāriōs omnēs in cōnspectū hostium prō castrīs minōribus cōnstituit, quod minus multitūdine mīlitum legiōnāriōrum prō hostium numerō valēbat, ut ad speciem ālāriīs ūterētur; ipse triplicī īnstrūctā aciē usque ad castra hostium accessit. Tum dēmum necessāriō Germānī suās cōpiās castrīs ēdūxērunt generātimque cōnstituērunt paribus intervāllīs, Harūdēs, Marcomanōs, Tribocōs, Vangionēs, Nemētēs, Sedusiōs, Suēbōs, omnemque aciem suam raedīs et carrīs circumdedērunt, nē qua spēs in fugā relinquerētur. Eō mulierēs imposuērunt, quae ad proelium proficīscentēs mīlitēs passīs manibus flentēs implōrābant nē sē in servitūtem Rōmānīs trāderent.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: