i 49

Ubi eum castrīs sē tenēre Caesar intellēxit, nē diūtius commeātū prohibērētur, ultrā eum locum, quō in locō Germānī cōnsēderant, circiter passūs sexcentōs ab hīs, castrīs idōneum locum dēlēgit aciēque triplicī īnstrūcta ad eum locum vēnit. Prīmam et secundam aciem in armīs esse, tertiam castra mūnīre iussit. Hīc locus ab hoste circiter passūs sexcentōs, utī dictum est, aberat. Eō circiter hominum numerō sēdecim mīlia expedīta cum omnī equitātū Ariovistus mīsit, quae cōpiae nostrōs terrērent et mūnītiōne prohibērent. Nihilō sētius Caesar, ut ante cōnstituerat, duās aciēs hostem prōpulsāre, tertiam opus perficere iussit. Mūnītīs castrīs duās ibi legiōnēs relīquit et partem auxiliōrum, quattuor reliquās legiōnēs in castra maiōra redūxit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: