i 47

Bīduō post Ariovistus ad Caesarem lēgātōs mīsit: velle sē dē iīs rēbus quae inter eōs agī coeptae neque perfectae essent agere cum eō: utī aut iterum conloquiō diem cōnstitueret aut, sī id minus vellet, ex suīs lēgātīs aliquem ad sē mitteret. Conloquendī Caesarī causa vīsa nōn est, et eō magis quod prīdiē eius diēī Germānī retinērī nōn potuerant quīn tēla in nostrōs coicerent. Lēgātum ex suīs sēsē magnō cum perīculō ad eum missūrum et hominibus ferīs obiectūrum exīstimābat. Commodissimum vīsum est C. Valerium Procillum, C. Valeriī Caburī fīlium, summā virtūte et hūmānitāte adulēscentem, cuius pater ā C. Valeriō Flaccō cīvitāte dōnātus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, quā multā iam Ariovistus longīnquā cōnsuētūdine ūtēbātur, et quod in eō peccandī Germānīs causa nōn esset, ad eum mittere, et ūna M. Metium, quī hospitiō Ariovistī ūtēbātur. Hīs mandāvit quae dīceret Ariovistus cognōscerent et ad sē referrent. Quōs cum apud sē in castrīs Ariovistus cōnspexisset, exercitū suō praesente conclāmāvit: quid ad sē venīrent? an speculandī causā? Cōnantēs dīcere prohibuit et in catēnās coniēcit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: