i 46

Dum haec in conloquiō geruntur, Caesarī nūntiātum est equitēs Ariovistī propius tumulum accēdere et ad nostrōs adequitāre, lapidēs tēlaque in nostrōs conicere. Caesar loquendī fīnem fēcit sēque ad suōs recēpit suīsque imperāvit nē quod omnīnō tēlum in hostēs reicerent. Nam etsī sine ūllō perīculō legiōnis dēlēctae cum equitātū proelium fore vidēbat, tamen committendum nōn putābat ut, pulsīs hostibus, dīcī posset eōs ab sē per fidem in conloquiō circumventōs. Posteā quam in vulgus mīlitum ēlātum est quā arrogantiā in conloquiō Ariovistus ūsus omnī Galliā Rōmānīs interdīxisset, impetumque in nostrōs eius equitēs fēcissent, eaque rēs conloquium ut dirēmisset, multō maior alacritās studiumque pugnandī maius exercituī iniectum est.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: