i 45

Multa ā Caesare in eam sententiam dicta sunt quārē negōtiō dēsistere nōn posset: neque suam neque populī Rōmānī cōnsuētūdinem patī ut optimē meritōs sociōs dēsereret, neque sē iūdicāre Galliam potius esse Ariovistī quam populī Rōmānī. Bellō superātōs esse Arvernōs et Rutēnōs ā Q. Fabiō Maximō, quibus populus Rōmānus ignōvisset neque in prōvinciam redēgisset neque stīpendium posuisset. Quod sī antīquissimum quodque tempus spectārī oportēret, populī Rōmānī iūstissimum esse in Galliā imperium; sī iūdicium senātūs observārī oportēret, līberam dēbēre esse Galliam, quam bellō vīctam suīs lēgibus ūtī voluisset.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: