i 43

Plānitiēs erat māgna et in eā tumulus terrēnus satis grandis. Hīc locus aequum ferē spatium ā castrīs Ariovistī et Caesaris aberat. Eō, ut erat dictum, ad conloquium vēnērunt. Legiōnem Caesar, quam equīs dēvēxerat, passibus ducentīs ab eō tumulō cōnstituit. Item equitēs Ariovistī parī intervāllō cōnstitērunt. Ariovistus ex equīs ut conloquerentur et praeter sē dēnōs ad conloquium addūcerent postulāvit. Ubi eō ventum est, Caesar initiō ōrātiōnis sua senātusque in eum beneficia commemorāvit, quod rēx appellātus esset ā senātū, quod amīcus, quod mūnera amplissimē mīssa; quam rem et paucīs contigisse et prō magnīs hominum officiīs cōnsuēsse tribuī docēbat; illum, cum neque aditum neque causam postulandī iūstam habēret, beneficiō ac līberālitāte suā ac senātus ea praemia cōnsecūtum. Docēbat etiam quam veterēs quamque iūstae causae necessitūdinis ipsīs cum Haeduīs intercēderent, quae senātūs cōnsulta quotiēns quamque honōrifica in eōs facta essent, ut omnī tempore tōtīus Galliae prīncipātum Haeduī tenuissent, prius etiam quam nostram amīcitiam adpetīssent. Populī Rōmānī hanc esse cōnsuētūdinem, ut sociōs atque amīcōs nōn modo suī nihil dēperdere, sed grātiā, dignitāte, honōre auctiōrēs velit esse; quod vērō ad amīcitiam populī Rōmānī attulissent, id iīs ēripī quis patī posset? Postulāvit deinde eadem quae lēgātīs in mandātīs dederat: nē aut Haeduīs aut eōrum sociīs bellum īnferret, obsidēs redderet, sī nūllam partem Germānōrum domum remittere posset, at nē quōs amplius Rhēnum trānsīre paterētur.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: