i 42

Cognitō Caesaris adventū Ariovistus lēgātōs ad eum mittit: quod anteā dē conloquiō postulāsset, id per sē fierī licēre, quoniam propius accessisset sēque id sine perīculō facere posse exīstimāret. Nōn respuit condiciōnem Caesar iamque eum ad sānitātem revertī arbitrābātur, cum id quod anteā petentī dēnegāsset ultrō pollicērētur, magnamque in spem veniēbat prō suīs tantīs populīque Rōmānī in eum beneficiīs cognitīs suīs postulātīs fore utī pertinācia dēsisteret. Diēs conloquiō dictus est ex eō diē quīntus. Interim saepe cum lēgātī ultrō citrōque inter eōs mitterentur, Ariovistus postulāvit nē quem peditem ad conloquium Caesar addūceret: verērī sē nē per īnsidiās ab eō circumvenīrētur; uterque cum equitātū venīret: aliā ratiōne sēsē nōn esse ventūrum. Caesar, quod neque conloquium interpositā causā tollī volēbat neque salūtem suam Gallōrum equitātuī committere audēbat, commodissimum esse statuit omnibus equīs Gallīs equitibus dētractīs eō legiōnāriōs mīlitēs legiōnis decimae, cui quam māximē cōnfīdēbat, impōnere, ut praesidium quam amīcissimum, sī quid opus factō esset, habēret. Quod cum fieret, nōn inrrīdiculē quīdam ex mīlitibus decimae. legiōnis dīxit: plūs quam pollicitus esset Caesarem facere; pollicitum sē in cohortis praetōriae locō decimam. legiōnem habitūrum ad equum rescrībere.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: