i 40

Haec cum animadvertisset, convocātō cōnsiliō omniumque ōrdinum ad id cōnsilium adhibitīs centuriōnibus, vehementer eōs incūsāvit: prīmum, quod aut quam in partem aut quō cōnsiliō dūcerentur sibi quaerendum aut cōgitandum putārent. Ariovistum sē cōnsule cupidissimē populī Rōmānī amīcitiam adpetīsse; cūr hunc tam temere quisquam ab officiō discessūrum iūdicāret? Sibi quidem persuādērī cognitīs suīs postulātīs atque aequitāte condiciōnum perspectā eum neque suam neque populī Rōmānī grātiam repudiātūrum. Quod sī furōre atque āmentiā impulsum bellum intulisset, quid tandem verērentur? Aut cūr dē suā virtūte aut dē ipsīus dīligentiā dēspērārent? Factum eius hostis perīculum patrum nostrōrum memoriā Cimbrīs et Teutonīs ā C. Mariō pulsīs cum nōn minōrem laudem exercitus quam ipse imperātor meritus vidēbātur; factum etiam nūper in Ītaliā servīlī tumultū, quōs tamen aliquid ūsus ac dīsciplīna, quam ā nōbīs accēpissent, sublevārint. Ex quō iūdicārī posse quantum habēret in sē bonī cōnstantia, proptereā quod quōs aliquamdiū inermēs sine causā timuissent hōs posteā armātōs ac victōrēs superāssent. Dēnique hōs esse eōsdem Germānōs quibuscum saepe numerō Helvētiī congressī nōn sōlum in suīs sed etiam in illōrum fīnibus plērumque superārint, quī tamen parēs esse nostrō exercituī nōn potuerint. Sī quōs adversum proelium et fuga Gallōrum commovēret, hōs, sī quaererent, reperīre posse diūturnitāte bellī dēfatīgātīs Gallīs Ariovistum, cum multōs mēnsēs castrīs sē ac palūdibus tenuisset neque suī potestātem fēcisset, dēspērantēs iam dē pūgnā et dīspersōs subitō adortum magis ratiōne et cōnsiliō quam virtūte vīcisse. Cui ratiōnī contrā hominēs barbarōs atque imperītōs locus fuisset, hāc nē ipsum quidem spērāre nostrōs exercitūs capī posse. Quī suum timōrem in reī frūmentāriae simulātiōnem angustiāsque itineris cōnferrent, facere arroganter, cum aut dē officiō imperātōris dēspērāre aut praescrībere vidērentur. Haec sibi esse cūrae; frūmentum Sēquanōs, Leucōs, Lingonēs subministrāre, iamque esse in agrīs frūmenta mātūra; dē itinere ipsōs brevī tempore iūdicātūrōs. Quod nōn fore dictō audientēs neque sīgna lātūrī dīcantur, nihil sē eā rē commovērī: scīre enim, quibuscumque exercitus dictō audiēns nōn fuerit, aut male rē gestā fortūnam dēfuisse aut aliquō facinore compertō avāritiam esse convictam. Suam innocentiam perpetuā vītā, fēlīcitātem Helvētiōrum bellō esse perspectam. Itaque sē quod in longiōrem diem conlātūrus fuisset repraesentātūrum et proximā nocte dē quārtā vigiliā castra mōtūrum, ut quam prīmum intellegere posset utrum apud eōs pudor atque officium an timor plūs valēret. Quod sī praetereā nēmō sequātur, tamen sē cum sōlā decimā legiōne itūrum, dē quā nōn dubitet, sibique eam praetōriam cohortem futūram. Huic legiōnī Caesar et indulserat praecipuē et propter virtūtem cōnfīdēbat māximē.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: