i 39

Dum paucōs diēs ad Vesontiōnem reī frūmentāriae commeātūsque causā morātur, ex percontātiōne nostrōrum vōcibusque Gallōrum ac mercātōrum, quī ingentī magnitūdine corporum Germānōs, incrēdibilī virtūte atque exercitātiōne in armīs esse praedicābant (saepe numerō sēsē cum hīs congressōs nē vultum quidem atque aciem oculōrum dīcēbant ferre potuisse), tantus subitō timor omnem exercitum occupāvit ut nōn mediocriter omnium mentēs animōsque perturbāret. Hīc prīmum ortus est ā tribūnīs mīlitum, praefectīs, reliquīsque quī ex urbe amīcitiae causā Caesarem secūtī nōn magnum in rē mīlitārī ūsum habēbant: quōrum alius aliā causā inlātā, quam sibi ad proficīscendum necessāriam esse dīceret, petēbat ut eius voluntāte discēdere licēret; nōn nūllī pudōre adductī, ut timōris suspīciōnem vītārent, remanēbant. Hī neque vultum fingere neque interdum lacrimās tenēre poterant: abditī in tabernāculīs aut suum fātum querēbantur aut cum familiāribus suīs commūne perīculum miserābantur. Vulgō tōtīs castrīs testāmenta obsignābantur. Hōrum vōcibus ac timōre paulātim etiam iī quī magnum in castrīs ūsum habēbant, mīlitēs centuriōnēsque quīque equitātuī praeerant, perturbābantur. Quī sē ex hīs minus timidōs exīstimārī volēbant, nōn sē hostem verērī, sed angustiās itineris et magnitūdinem silvārum quae intercēderent inter ipsōs atque Ariovistum, aut rem frūmentāriam, ut satis commodē supportārī posset, timēre dīcēbant. Nōn nūllī etiam Caesarī nūntiābant, cum castra movērī ac sīgna ferrī iussisset, nōn fore dictō audientēs mīlitēs neque propter timōrem sīgna lātūrōs.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: