i 38

Cum trīduī viam prōcessisset, nūntiātum est eī Ariovistum cum suīs omnibus cōpiīs ad occupandum Vesontiōnem, quod est oppidum maximum Sēquanōrum, contendere trīduīque viam ā suīs fīnibus prōcessisse. Id nē accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar exīstimābat. Namque omnium rērum quae ad bellum ūsuī erant summa erat in eō oppidō facultās, idque nātūra locī sīc mūniēbātur ut magnam ad dūcendum bellum daret facultātem, proptereā quod flūmen [alduās] Dūbīs ut circinō circumductum paene tōtum oppidum cingit, reliquum spatium, quod est nōn amplius pedum MDC, quā flūmen intermittit, mōns continet māgnā altitūdine, ita ut rādīcēs eius montis ex utrāque parte rīpae flūminis contingant, hunc mūrus circumdatus arcem efficit et cum oppidō coniungit. Hūc Caesar magnīs nocturnīs diurnīsque itineribus contendit occupātōque oppidō ibi praesidium conlocāt.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: