i 37

Haec eōdem tempore Caesarī mandāta referēbantur et lēgātī ab Haeduīs et ā Trēverīs veniēbant: Haeduī questum quod Harūdēs, quī nūper in Galliam trānsportātī essent, fīnēs eōrum populārentur: sēsē nē obsidibus quidem datīs pācem Ariovistī redimere potuisse; Trēverī autem, pāgōs centum Suēbōrum ad rīpās Rhēnī cōnsēdisse, quī Rhēnum trānsīre cōnārentur; hīs praeēsse Nasuam et Cimberium frātrēs. Quibus rēbus Caesar vehementer commōtus mātūrandum sibi exīstimāvit, nē, sī nova manus Suēbōrum cum veteribus cōpiīs Ariovistī sēsē coniūnxisset, minus facile resistī posset. Itaque rē frūmentāriā quam celerrimē potuit comparāta magnīs itineribus ad Ariovistum contendit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: