i 36

Ad haec Ariovistus respondit: iūs esse bellī ut quī vīcissent iīs quōs vīcissent quem ad modum vellent imperārent. Item populum Rōmānum victīs nōn ad alterius praescrīptum, sed ad suum arbitrium imperāre cōnsuēsse. Sī ipse populō Rōmānō nōn praescrīberet quem ad modum suō iūre ūterētur, nōn oportēre sē ā populō Rōmānō in suō iūre impedīrī. Haeduōs sibi, quoniam bellī fortūnam temptāssent et armīs congressī ac superātī essent, stīpendiāriōs esse factōs. Magnam Caesarem iniūriam facere, quī suō adventū vectīgālia sibi dēteriōra faceret. Haeduīs sē obsidēs redditūrum nōn esse neque hīs neque eōrum sociīs īniūria bellum inlātūrum, sī in eō manērent quod convēnisset stīpendiumque quotannīs penderent; sī id nōn fēcissent, longē iīs frāternum nōmen populī Rōmānī āfutūrum. Quod sibi Caesar dēnūntiāret sē Haeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum, nēminem sēcum sine suā perniciē contendisse. Cum vellet, congrederētur: intellēctūrum quid invictī Germānī, exercitātissimī in armīs, quī inter annōs quattuordecim tēctum nōn subīssent, virtūte possent.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: