i 35

Hīs respōnsīs ad Caesarem relātīs, iterum ad eum Caesar lēgātōs cum hīs mandātīs mittit: quoniam tantō suō populīque Rōmānī beneficiō adfectus, cum in cōnsulātū suō rēx atque amīcus ā senātū appellātus esset, hanc sibi populōque Rōmānō grātiam referret ut in conloquium venīre invītātus gravārētur neque dē commūnī rē dīcendum sibi et cognōscendum putāret, haec esse quae ab eō postulāret: prīmum nē quam multitūdinem hominum amplius trāns Rhēnum in Galliam trādūceret; deinde obsidēs quōs habēret ab Haeduīs redderet Sēquanīsque permitteret ut quōs illī habērent voluntāte eius reddere illīs licēret; nēve Haeduōs iniūria lacesseret nēve hīs sociīsque eōrum bellum īnferret. Sī id ita fēcisset, sibi populōque Rōmānō perpetuam grātiam atque amīcitiam cum eō futūram; sī nōn impetrāret, sēsē, quoniam M. Messālā, M. Pīsōne cōnsulibus senātus cēnsuisset utī quīcumque Galliam prōvinciam obtinēret, quod commodō reī pūblicae facere posset, Haeduōs cēterōsque amīcōs populī Rōmānī dēfenderet, sē Haeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: