i 31

Eō conciliō dīmissō, idem prīnceps cīvitātum quī ante fuerant ad Caesarem revertērunt petiēruntque utī sibi sēcrētō in occultō dē suā omniumque salūte cum eō agere licēret. Eā rē impetrātā sēsē omnēs flentēs Caesarī ad pedēs prōiēcērunt: nōn minus sē id contendere et labōrāre nē ea quāe dīxissent ēnūntiārentur quam utī ea quae vellent impetrārent, proptereā quod, sī ēnūntiātum esset, summum in cruciātum sē ventūrōs vidērent. Locūtus est prō hīs Dīviciācus Haeduus: Galliae tōtīus factiōnēs esse duās; hārum alterius prīncipātum tenēre Haeduōs, alterius Arvernōs. Hī cum tantopēre dē potentātū inter sē multōs annōs contenderent, factum esse utī ab Arvernīs Sēquanīsque Germānī mercēde arcesserentur. Hōrum prīmō circiter mīlia quīndecim Rhēnum trānsīsse; posteā quam agrōs et cultum et cōpiās Gallōrum hominēs ferī ac barbarī adamāssent, trāductōs plūrēs; nunc esse in Galliā ad centum et vīgintī mīlium numerum. Cum hīs Haeduōs eōrumque clientēs semel atque iterum armīs contendisse; magnam calamitātem pulsōs accēpisse, omnem nōbilitātem, omnem senātum, omnem equitātum āmīsisse. Quibus proeliīs calamitātibusque frāctōs, quī et suā virtūte et populī Rōmānī hospitiō atque amīcitiā plūrimum ante in Galliā potuissent, coāctōs esse Sēquanīs obsidēs dare nōbilissimōs cīvitātis et iūre iūrandō cīvitātem obstringere sēsē neque obsidēs repetītūrōs neque auxilium ā populō Rōmānō implōrātūrōs neque recūsātūrōs quō minus perpetuō sub illōrum diciōne atque imperiō essent. Ūnum sē esse ex omnī cīvitāte Haeduōrum quī addūcī nōn potuerit ut iūrāret aut līberōs suōs obsidēs daret. Ob eam rem sē ex cīvitāte profūgisse et Rōmam ad senātum vēnisse auxilium postulātum, quod sōlus neque iūre iūrandō neque obsidibus tenērētur. Sed peius victōribus Sēquanīs quam Haeduīs vīctīs accidisse, proptereā quod Ariovistus, rēx Germānōrum, in eōrum fīnibus cōnsēdisset tertiamque partem agrī Sēquanī, quī esset optimus tōtīus Galliae, occupāvisset et nunc dē alterā parte tertia Sēquanōs dēcēdere iubēret, proptereā quod paucīs mēnsibus ante Harūdum mīlia hominum vīgintī quattuor ad eum vēnissent, quibus locus ac sēdēs parārentur. Futūrum esse paucīs annīs utī omnēs ex Galliae fīnibus pellerentur atque omnēs Germānī Rhēnum trānsīrent; neque enim cōnferendum esse Gallicum cum Germānōrum agrō neque hanc cōnsuētūdinem vīctūs cum illā comparandam. Ariovistum autem, ut semel Gallōrum cōpiās proeliō vīcerit, quod proelium factum sit ad Magetobrīgam, superbē et crūdēliter imperāre, obsidēs nōbilissimī cuiusque līberōs poscere et in eōs omnia exempla cruciātūsque ēdere, sī qua rēs nōn ad nūtum aut ad voluntātem eius facta sit. Hominem esse barbarum, īrācundum, temerārium: nōn posse eius imperia diūtius sustinērī. Nisi quid in Caesare populōque Rōmānō sit auxiliī, omnibus Gallīs idem esse faciendum quod Helvētiī fēcerint, ut domō ēmigrent, aliud domicilium, aliās sēdēs, remōtās ā Germānīs, petant fortūnamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec sī ēnūntiāta Ariovistō sint, nōn dubitāre quīn dē omnibus obsidibus quī apud eum sint gravissimum supplicium sūmat. Caesarem vel auctōritāte suā atque exercitūs vel recentī vīctōriā vel nōmine populī Rōmānī dēterrēre posse nē maior multitūdō Germānōrum Rhēnum trādūcātur, Galliamque omnem ab Ariovistī iniūriā posse dēfendere.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: