i 30

Bellō Helvētiōrum cōnfectō tōtīus ferē Galliae lēgātī, prīncipēs cīvitātum, ad Caesarem grātulātum convēnērunt: intellegere sēsē, tametsī prō veteribus Helvētiōrum iniūriīs populī Rōmānī ab hīs poenās bellō repetīsset, tamen eam rem nōn minus ex ūsū terrae Galliae quam populī Rōmānī accidisse, proptereā quod eō cōnsiliō flōrentissimīs rēbus domōs suās Helvētiī relīquissent utī tōtī Galliae bellum īnferrent imperiōque potīrentur, locumque domiciliō ex māgnā cōpiā dēligerent quem ex omnī Galliā oportūnissimum ac frūctuōsissimum iūdicāssent, reliquāsque cīvitātēs stīpendiāriās habērent. Petiērunt utī sibi concilium tōtīus Galliae in diem certam indīcere idque Caesaris facere voluntāte licēret: sēsē habēre quāsdam rēs quās ex commūnī cōnsēnsū ab eō petere vellent. Eā rē permīssā diem conciliō cōnstituērunt et iūre iūrandō nē quis ēnūntiāret, nisi quibus commūnī cōnsiliō mandātum esset, inter sē sānxērunt.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: