i 29

In castrīs Helvētiōrum tabulae repertae sunt litterīs Graecīs cōnfectae et ad Caesarem relātae, quibus in tabulīs nōminātim ratiō cōnfecta erat, quī numerus domō exīsset eōrum quī arma ferre possent, et item sēparātim, quot puerī, senēs mulierēsque. Quārum omnium ratiōnum summa erat capitum Helvētiōrum milia ducenta et sexāgintā tria, Tulingōrum mīlia trīgintā sex, Latobrigōrum quattuordecim, Rauracōrum vīgintī tria, Boiōrum trīgintā duo; ex hīs quī arma ferre possent ad mīlia nōnāgintā duo. Summa omnium fuērunt ad mīlia trecenta et sexāgintā octo. Eōrum quī domum rediērunt cēnsū habitō, ut Caesar imperāverat, repertus est numerus mīlium centum et decem.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: