i 27

Helvētiī omnium rērum inopiā adductī lēgātōs dē dēditiōne ad eum mīsērunt. Quī cum eum in itinere convēnissent sēque ad pedēs prōiēcissent suppliciterque locūtī flentēs pācem petīssent, atque eōs in eō locō quō tum essent suum adventum expectāre iussisset, pāruērunt. Eō postquam Caesar pervēnit, obsidēs, arma, servōs quī ad eōs perfūgissent, poposcit. Dum ea conquīruntur et cōnferuntur, nocte intermissā circiter hominum mīlia sex eius pāgī quī Verbigēnus appellātur, sīve timōre perterritī, nē armīs trāditīs suppliciō adficerentur, sīve spē salūtis inductī, quod in tantā multitūdine dēditiciōrum suam fugam aut occultārī aut omnīnō ignōrārī posse exīstimārent, prīmā nocte ē castrīs Helvētiōrum ēgressī ad Rhēnum fīnēsque Germānōrum contendērunt.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: