i 26

Ita ancipitī proeliō diū atque ācriter pugnātum est. Diūtius cum sustinēre nostrōrum impetūs nōn possent, alterī sē, ut coeperant, in montem recēpērunt, alterī ad impedīmenta et carrōs suōs sē contulērunt. Nam hōc tōtō proeliō, cum ab hōrā septimā ad vesperum pugnātum sit, āversum hostem vidēre nēmō potuit. Ad multam noctem etiam ad impedīmenta pugnātum est, proptereā quod prō vāllō carrōs obiēcērunt et ē locō superiōre in nostrōs venientēs tēla coniciēbant et nōn nūllī inter carrōs rotāsque matarās ac trāgulās subiciēbant nostrōsque vulnerābant. Diū cum esset pugnātum, impedīmentīs castrīsque nostrī potītī sunt. Ibi Orgetorigis fīlia atque ūnus ē fīliīs captus est. Ex eō proeliō circiter hominum mīlia centum et trīgintā superfuērunt eāque tōtā nocte continenter iērunt nūllam partem nocte itinere intermissō; in fīnēs Lingonum diē quārtō pervēnērunt, cum et propter vulnera mīlitum et propter sepultūram occīsōrum nostrī trīduum morātī eōs sequī nōn potuissent. Caesar ad Lingonās litterās nūntiōsque mīsit, nē eōs frūmentō nēve aliā rē iuvārent: quī sī iūvissent, sē eōdem locō quō Helvētiōs habitūrum. Ipse trīduō intermissō cum omnibus cōpiīs eōs sequī coepit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: