i 25

Caesar prīmum suō, deinde omnium ex cōnspectū remōtīs equīs, ut aequātō omnium perīculō spem fugae tolleret, cohortātus suōs proelium commīsit. Mīlitēs locō superiōre pīlīs missīs facile hostium phalangem perfrēgērunt. Eā disiectā gladiīs dēstrictīs in eōs impetum fēcērunt. Gallīs magnō ad pugnam erat impedīmentō quod plūribus eōrum scūtīs ūnō ictū pīlōrum trānsfīxīs et conligātis, cum ferrum sē īnflexisset, neque ēvellere neque sinistrā impedītā satis commodē pugnāre poterant, multī ut diū iactātō bracchiō praeoptārent scūtum manū ēmittere et nūdō corpore pugnāre. Tandem vulneribus dēfessī et pedem referre et, quod mōns suberit circiter mīlle passuum spatiō, eō sē recipere coepērunt. Captō monte et succēdentibus nostrīs, Boī et Tulingī, quī hominum mīlibus circiter XV agmen hostium claudēbant et novissimīs praesidiō erant, ex itinere nostrōs ab latere apertō adgressī circumvenīre, et id cōnspicātī Helvētiī, quī in montem sēsē recēperant, rūrsus īnstāre et proelium redintegrāre coepērunt. Rōmānī conversa sīgna bipertītō intulērunt: prīma et secunda aciēs, ut vīctīs ac submōtīs resisteret, tertia, ut venientēs sustinēret.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: