i 24

Postquam id animum advertit, cōpiās suās Caesar in proximum collem subdūxit equitātumque, quī sustinēret hostium impetum, mīsit. Ipse interim in colle mediō triplicem aciem īnstrūxit legiōnum quattuor veterānārum; in summō iugō duās legiōnēs quās in Galliā citeriōre proximē cōnscrīpserat, et omnia auxilia conlocārī ac tōtum montem hominibus complērī et intereā sarcinās in ūnum locum cōnferrī et eum ab iīs, quī in superiōre aciē cōnstiterant, mūnīrī iussit. Helvētiī cum omnibus suīs carrīs secūtī impedīmenta in ūnum locum contulērunt; ipsī cōnfertissimā aciē, reiectō nostrō equitātū, phalange factā sub prīmam nostram aciem successērunt.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: