i 23

Postrīdiē eius diēī, quod omnīnō bīduum supererat, cum exercituī frūmentum mētīrī oportēret, et quod ā Bibracte, oppidō Haeduōrum longē maximō et cōpiōsissimō, nōn amplius mīlibus passuum octōdecim aberat, reī frūmentāriae prōspiciendum exīstimāvit; itaque iter ab Helvētiīs āvertit ac Bibracte īre contendit. Ea rēs per fugitīvōs L. Aemiliī, decuriōnis equitum Gallōrum, hostibus nūntiātur. Helvētiī, seu quod timōre perterritōs Rōmānōs discēdere ā sē exīstimārent, eō magis quod prīdiē superiōribus locīs occupātīs proelium nōn commīsissent, sīve eō quod rē frūmentāriā interclūdī posse cōnfīderent, commūtātō cōnsiliō atque itinere conversō nostrōs ā novissimō agmine īnsequī ac lacēssere coepērunt.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: