i 22

Prīmā lūce, cum summus mōns ā Lūciō Labiēnō tenērētur, ipse ab hostium castrīs nōn longius mīlle et quīngentīs passibus abesset neque, ut posteā ex captīvīs comperit, aut ipsīus adventus aut Labiēnī cōgnitus esset, Cōnsidius equō admissō ad eum accurrit, dīcit montem, quem ā Labiēnō occupārī voluerit, ab hostibus tenērī: id sē ā Gallicīs armīs atque īnsignibus cognōvisse. Caesar suās cōpiās in proximum collem subdūcit, aciem īnstruit. Labiēnus, ut erat eī praeceptum ā Caesare nē proelium committeret, nisi ipsīus cōpiae prope hostium castra vīsae essent, ut undique ūnō tempore in hostēs impetus fieret, monte occupātō nostrōs expectābat proeliōque abstinēbat. Multō dēnique diē per explōrātōrēs Caesar cognōvit et montem ā suīs tenērī et Helvētiōs castra mōvisse et Cōnsidium timōre perterritum quod nōn vīdisset prō vīsō sibi renūntiāvisse. Eō diē quō cōnsuērat intervāllō hostēs sequitur et mīlia passuum tria ab eōrum castrīs castra pōnit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: