i 21

Eōdem diē ab explōrātōribus certior factus hostēs sub monte cōnsēdisse mīlia passuum ab ipsīus castrīs octo, quālis esset nātūra montis et quālis in circuitū ascēnsus quī cognōscerent mīsit. Renūntiātum est facilem esse. Dē tertiā vigiliā T. Labiēnum, lēgātum prō praetōre, cum duābus legiōnibus et iīs ducibus quī iter cognōverant summum iugum montis ascendere iubet; quid suī cōnsiliī sit ostendit. Ipse dē quartā vigiliā eōdem itinere quō hostēs ierant ad eōs contendit equitātumque omnem ante sē mittit. P. Cōnsidius, quī reī mīlitāris perītissimus habēbātur et in exercitū L. Sullae et posteā in M. Crassī fuerat, cum explōrātōribus praemittitur.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: