i 20

Dīviciācus multīs cum lacrimīs Caesarem complexūs obsecrāre coepit nē quid gravius in frātrem statueret: scīre sē illa esse vēra, nec quemquam ex eō plūs quam sē dolōris capere, proptereā quod, cum ipse grātiā plūrimum domī atque in reliquā Galliā, ille minimum propter adulēscentiam posset, per sē crēvisset; quibus opibus ac nervīs nōn sōlum ad minuendam grātiam, sed paene ad perniciem suam ūterētur. Sēsē tamen et amōre frāternō et exīstimātiōne vulgī commovērī. Quod sī quid eī ā Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amīcitiae apud eum tenēret, nēminem exīstimātūrum nōn suā voluntāte factum; quā ex rē futūrum utī tōtīus Galliae animī ā sē āverterentur. Haec cum plūribus verbīs flēns ā Caesare peteret, Caesar eius dextram prēndit; cōnsōlātus rogat fīnem ōrandī faciat; tantī eius apud sē grātiam esse ostendit utī et reī pūblicae iniūriam et suum dolōrem eius voluntātī ac precibus condōnet. Dumnorigem ad sē vocat, frātrem adhibet; quae in eō reprehendat ostendit; quae ipse intellegat, quae cīvitās querātur prōpōnit; monet ut in reliquum tempus omnēs suspīciōnēs vītet; praeterita sē Dīviciācō frātrī condōnāre dīcit. Dumnorigī cūstōdēs pōnit, ut quae agat, quibuscum loquātur scīre possit.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: