i 18

Caesar hāc ōrātiōne Liscī Dumnorigem, Dīviciācī frātrem, dēsignārī sentiēbat, sed, quod plūribus praesentibus eās rēs iactārī nōlēbat, celeriter concilium dīmittit, Liscum retinet. Quaerit ex sōlō ea quae in conventū dīxerat. Dīcit līberius atque audācius. Eadem sēcrētō ab aliīs quaerit; reperit esse vēra: ipsum esse Dumnorigem, summā audāciā, māgna apud plēbem propter līberālitātem grātiā, cupidum rērum novārum. Complūrēs annōs portōria reliquaque omnia Haeduōrum vectīgālia parvō pretiō redēmptā habēre, proptereā quod illō licente contrā licērī audeat nēmō. Hīs rēbus et suam rem familiārem auxisse et facultātēs ad largiendum magnās comparāsse; magnum numerum equitātūs suō sūmptū semper alere et circum sē habēre, 6 neque sōlum domī, sed etiam apud fīnitimās cīvitātēs largiter posse, atque huius potentiae causā mātrem in Biturigibus hominī illīc nōbilissimō ac potentissimō conlocāsse; ipsum ex Helvētiīs uxōrem habēre, sorōrum ex mātre et propinquās suās nūptum in aliās cīvitātēs conlocāsse. Favēre et cupere Helvētiīs propter eam adfīnitātem, ōdisse etiam suō nōmine Caesarem et Rōmānōs, quod eōrum adventū potentia eius dēminūta et Dīviciācus frāter in antīquum locum grātiae atque honōris sit restitūtus. Sī quid accidat Rōmānīs, summam in spem per Helvētiōs rēgnī obtinendī venīre; imperiō populī Rōmānī nōn modo dē rēgnō, sed etiam dē eā quam habeat grātiā dēspērāre. Reperiēbat etiam in quaerendō Caesar, quod proelium equestre adversum paucīs ante diēbus esset factum, initium eius fugae factum ā Dumnorige atque eius equitibus (nam equitātuī, quem auxiliō Caesarī Haeduī mīserant, Dumnorix praeerat): eōrum fugā reliquum esse equitātum perterritum.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: