i 17

Tum dēmum Liscus ōrātiōne Caesaris adductus quod anteā tacuerat prōpōnit: esse nōn nūllōs, quōrum auctōritās apud plēbem plūrimum valeat, quī prīvātim plūs possint quam ipsī magistrātūs. Hōs sēditiōsā atque improbā ōrātiōne multitūdinem dēterrēre, nē frūmentum cōnferant quod dēbeant: praestāre, sī iam prīncipātum Galliae obtinēre nōn possint, Gallōrum quam Rōmānōrum imperia perferre, neque dubitāre dēbeant quīn, sī Helvētiōs superāverint Rōmānī, ūnā cum reliquā Galliā Haeduīs lībertātem sint ēreptūrī. Ab īsdem nostra cōnsilia quaeque in castrīs gerantur hostibus ēnūntiārī; hōs ā sē coercērī nōn posse. Quīn etiam, quod necessāriam rem coāctus Caesarī ēnūntiārit, intellegere sēsē quantō id cum perīculō fēcerit, et ob eam causam quam diū potuerit tacuisse.

Horizontal Tabs

article Nav
Previous: 
Next: